Rozmiar: 15909 bajtów

- 551 -

1424. Dez. 6.

Notarielle Bestätigung der durch Margaretha, Tochter des liegnitzer Bürgers Nicolaus Groesing, der Peterskirche ausgesetzten Vermächtnisse.

In nomine domini amen. Sub anno natiuitatis ejusdem millesimo quadringentesimo vicesimo quarto, indiccione secunda, mercurii die sexta mensis Decembris, hora vesperorum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri domini Martini diuina prouidencia pape quinti, anno ejus octauo, in stuba domus honeste mulieris Anne Leydermanynne circa dothem ecclesie parrochialis beati Petri apostoli in Legnicz, in mei notarii publici infrascripti testiumque subscriptorum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presencia, constituta personaliter honesta virgo Margaretha filia olim Nicolai Groesing de Legnicz opidani bone memorie licet langwens corpore, sana tamen mente et bona fruens ratione, non coacta nec decepta neque per aliquem inducta seu circumuenta, perpendens humanam condicionem esse labilem et incertam, ignorans terminum vite sue, propter quod volens examen districti judicii pietatis opibus preuenire et ut census et res per eam juste et sancte acquisiti non pereant sed pocius piis vsibus applicentur subscriptum sue ultime voluntatis condidit, fecit et disposuit testamentum. Primo namque dedit donauit et assignauit honeste virgini Veronice Regelynne de Legnicz sex marcas grossorum annui census in, de et super pretorio Legnicensi ac omnia et singula supellectilia ipsius. Insuper assignauit prouido viro Georgio Cromschreiber, opidano Legnicensi tres marcas grossorum annui census in et super pretorio Legnicensi predicto. Item vnam marcam grossorum annui census in, de et super domo Johannis Molhicke in circulo Legnicensi et ipsius orto circa sanctum Stanislaum foris opidum Legnicz sito et locato. Item legauit duas marcas grossorum annui census in et super domo Jacobi Panthenaw. Insuper mediam marcam grossorum annui census super domo Nicolai Woytke cerdonis ibidem in Legnicz locatam. Item vnam marcam grossorum pecunie vsualis pro fabrica ecclesie parrochialis beati Petri apostoli in Legnicz. Insuper dedit et assignauit discreto viro domino Johanni Regil capellano apud, sanctum Petrum in Legnicz vnam marcam grossorum annui census in et super domo Swarczehannos, quam marcam grossorum annui census dictus dominus Johannes Regil debet percipere, tollere et in vsus suos conuertere ad libitum sue voluntatis. Item assignauit duas marcas grossorum annui census in et super omnibus et singulis bonis Georgii Wenczil in Primkendorff prope opidum Legnicz discretis viris dominis . . plebano et. . capellanis suis apud sanctum Petrum in Legnicz pro anniuersario suo et parentum ipsius, cum quibus dominus . . plebanus et.. capellani vigilias cum tribus leccionibus debent decantare et peragere singulis annis temporibusque perpetuis duraturas. Item legauit vnam marcam annui census in et super omnibus et singulis bonis Johannis Ludowig in Primkindorff predicto. Item vnam marcam grossorum annui census in et super braseatorio . . Elsener in platea beati Petri in Legnicz locato. Insuper vnam marcam grossorum annui census in, de et super domo honeste mulieris .. Calissynne ad vnum altare in ecclesia parrochiali beati, Petri in Legnicz pro secundo ministerio fundando et dothando. Item donauit et assignauit predictis dominis.. capellanis apud sanctum Petrum in Legnicz cuilibet vnum fertonem grossorum pecunie vsualis, ita tamen, quod premissa Margaretha testatrix omnium et singulorum legatorum et assignacionum vsumfructum retinere wlt et habere, quamdiu vitam duxerit in humanis. Insuper quod prefati Georgius Cromschreiber quatuor marcas et Veronica sex marcas grossorum annui census debent participare tollere et leuare et in vsus ipsorum beneplacitos conuertere, quamdiu vitam in humanis; ipsis vero Georgio et Veronica ab hac luce sublatis, sepedicte decem marce grossorum annui census et prefate tres marce census annui, predicto altari secundi ministerii debent inuiscerare, appropriare et incorporare, contradiccione qualibet postergata. Cuius altaris secundi ministerii supradictus dominus Johannes Regil presbyter debet esse primus minister. Insuper, quod disposicio, collacio siue juspatronatus ac actus presentandi altaris memorati ad prouidos viros . . proconsulem et.. consules opidi Legnicensis inuiolabiliter et sine fraudo perpetuo pertinebit. Qui eciam.. proconsul et. . consules, qui nunc sunt et pro tempore fuerint, omnes insolidi quocienscumque dictum altare percessum vel decessum vacare contigerit, discretum virum, actu presbyterum alias clericum qui infra annum ad omnes sacros procedat ordines inuestiendum de altari predicto reuerendo in Christo patri ac domino, domino .. episcopo Wratislauiensi, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, vel ejus vicario in spiritualibus presentabunt. Et ut hujusmodi testamentum suum debitum sorciatur effectum, memorata Margaretha testatrix omnibus modo, via, jure et forma melioribus, quibus fieri potuit et debuit, fecit, constituit et sollempniter ordinauit predictum Georgium Cromschreiber presentem, et onus execucionis et procuracionis hujusmodi in se sponte suscipientem ac prouidos viros . . proconsulem et. . consules opidi Legniciensis absentes tamquam presentes omnes et quemlibet eorum in solidum, ita tamen, quod non sit melior condicio occupantis, sed quod vnus eorum incepit, alter ipsorum prosequi valeat et finire, ipsius veros et legitimos executores et fideicommissarios sue vltime voluntatis, dans et concedens eisdem suis executoribus plenius et speciale mandatum, liberam et omnimodam potestatem cum omnibus et singulis suis censibus, rebus derelictis seu derelinquendis, nullis penitus demptis et exclusis, quibuscumque nominibus censeantur, et ad ipsam ex quacumque causa seu titulo spectantes, faciendum, exequendum, ordinandum et disponendum, prout in domino de ipsis et eorum quolibet confidit et prout altissimus ipsis diuinitus inspirabit; et si necesse fuerit pro et super premissis omnibus et singulis coram quocumque seu quibuscumque judice vel judicibus spiritualibus vel secularibus agendum defendendum et generaliter omnia et singula faciendum et exercendum, que in premissis et circa premissa necessaria fuerint seu eciam oportuna. Super quibus omnibus et singulis premissis presens publicum est confectum instrumentum. Acta sunt hec anno, indiccione, die, mense, hora, pontificatu et loco, quibus supra, presentibus ibidem discretis viris dominis Egidio Glesen de Nysa predicatore verbi diuini, Martino Braseatoris de Coslaw capellano apud sanctum Petrum in Legnicz et Heinrico Breytfus clerico de Pirnis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Signum notarii.
Et ego Nicolaus Martini Smersik de Koczczenaw clericus Wratislaviensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius, quia predicti testamenti donacionibus, legacionibus et assignacionibus ac executorum ultime voluntatis constitucioni omnibusque aliis et singulis premissis dum sic, ut premittitur, fierent et agerentur, vna cum prenominatis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audiui et in hanc publicam formam manu propria scripta redigi (!): signo et nomine meis solitis et consuetis consignaui rogatus et requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.

O. d. St. L. No. 301.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów